

Epistola ad Galatas*
Caput 4: Versus 9
Imo cogniti estis.Hoc genere locutionis frequenter utitur Scriptura; unde:Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam[Psal. 62.], id est, vidisti me, ut viderem te. Cognoscit nos Deus, id est, cognitionem sui nobis praestat. Non enim a nobis est, quod novimus eum, ab aeterno quidem novit: sed tunc cognoscere dicitur, quando ut ea cognoscantur, facit.Infirma.Vere lex est egenum elementum: quia perfecte non justificat.Egena.Quia quantum juvat, non per se, sed respectu gratiae facit.Egena elementadicuntur quae sui invicem egent ad regendum mundum.